Maecenatum nostrorum benevolentia et gratia iterum contingit nobis invitare universos poetas Latinos ad CERTAMEN POETICVM SARBIEVIANVM, quo eorum animos et Musas incitare volumus ad Sarbievii nomen colendum.
Qui interesse vult, scribat oportet tria carmina Latina, quorum unum ad Sarbievium ipsum (eius vitam, Musas, carmina) spectare debet.
Plura de certamine invenietis quaeso in certaminis statutis.

Carmina praemiis donata anno MMXVII hic invenietis.

Plura de Sarbievio ipso: Carmina M.C. Sarbievii  et dissertatio de eius vita, studiis et scriptis .
Vos iuvet Fortuna et Musae!

 

MVSARVM APOLLONISQVE AMICIS SALVTEM

| kategorii |
About The Author
-